HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LVII: In quo Herodes offendit Tiberium

Cum quadam die, more solito incitaret Agrippa Tiberium, ut traheretur auriga ejus de carcere, respondit Tiberius, id ipsum ei non expedire, cum in praesentia ipsius vellet eum vinculatus accusare. Et cum in nullo sibi conscius esset Agrippa, testatus est se velle, ut extraheretur, et accusaret eum. Eductus ille de carcere arguit eum de crimine laesae majestatis, quia oraverat mortem imperatoris. Tunc ait Tiberius carcerario: Liga hunc. Intellexit carcerarius hoc praeceptum esse de eo, qui eductus fuerat, et ligatum retrusit in carcerem. Quadam autem die cum deambularet Tiberius in hippodromo, id est in circo equorum, et teneret Agrippam per manum, vocato carcerario dixit ei: Liga hunc. Et miratus est iste, et universi, quod praeciperet Agrippam ligari, cum purpuratus incederet, et quia erat de regio semine. Cum autem duceretur Agrippa ad carcerem, patiebatur sitim intolerabilem, quia splendide comederat, et forte occurrit ei portitor aquae, et dedit ei bibere. Et postquam refocillatus est, promisit ei quod in proximo remuneraret eum in regno Gaii, confidens quod in proximo Gaius esset regnaturus, et positus est in carcere. Et dum quadam die in carcere manens staret innixus arbor, cujus frondibus insidebat bubo, accessit ad eum unus de concaptivis, et locutus est ei: Noli, inquit, aestimare quod adulando loquar tibi, cum sis concaptivus meus. Volo enim indicare tibi, quod indicaverunt mihi dii. Erat autem peritus in auguriis. Cito, inquit, liberaberis a carcere, et in tantum sublimaberis, ut etiam invideant tibi omnes amici tui et noti, et in hac prosperitate morieris, relinquens bona tua filiis tuis. Quam cito autem hujus generis alitem videris amplius super te, scio quia quinta die morieris.